- DIOSPOLIS
- I.DIOSPOLISAegypti civitas, quae olim Hecatompylos. Plin. l. 5. c, 9. Strab. l. 17. Steph. vide infra, ubi de Thebis Aegyptiacis, quae uti Homero Ε῾κατόμηπυλος, ita a Ptolemaicis temporibus Diospolis, quae Iovis Urbs, dicta. Unde Manethoni, Africano, Euseb. Reges Thebani Diospolitani nun cupantur. Vide infra Hamon-No. Sunt et aliae quatuor in Aegypto praeter hanc pusillae civitates, item in Lydia et Palaestina. Apud Steph. Arabiae civitas est, postea Berytus dicta. Item Bithyniae urbs ad Pontum. Ptol. Chio Nigro dicitur. Port de Hassio Theveto. Baudr. prope Heracleam Ponti, iuxta Sinum Meriandin. 30. mill. ob ostiis Sangari fluv. in Bor. ceterum in celebri illa Aegypti urbe, vitrum murrinum, ad imitationem murtinorum verorum, fieri solitum, discimus ex Arriano, ubi ὑαλῆς μοῤῥίνης meminit, quae ibi confieri assueverit. Quod non de illa pretiosa murra, quae ex Carmania et India advehebatur, sed de vitro veram murram mentiente, intelligi omnino convenit. Salmas. ad Solin. p. 204. Sed et Diospolis primum vocata est urbs Phrygiae, quae postea Laodicea dicta, tandem Diocaesareae nomen accepit. Namqueve quod eam Iovis iussu, oraculo Apollinis vel somnio monitus, Antiochus condiderit, Διόσπολις, q. Iovis civitas, appellata est: ab eiusdem postea uxore Laodicea, nomen nacta; tandem vero in Augusti honorem Diocaesarea vocitata est, uti vidimus supra, in voce Diocaesarea.II.DIOSPOLISquibusdam Lydda, vel S. Georg. aliis Rama, urbs Episc. Palaestinae, sub Patr. Hierosolymitano, Miraeus, Geogr. Eccl. Hîc Concilium, A. C. 415. contra Pelagium, qui ibi praesulibus tam ingeiose imposuit, ut absolutus discesserit. Adde, quod nec accusatores eius comparuerint, nec PP. qui Latinae linguae rudes erant, propositiones ex illius libris extractas, satis dextre interllexerint. Hinc infelix hic coetus dictus, Hieron. Ep. 74. ad Aug. et Alip. Vid. Augustl. l. Retract. 2. c. 47. l. 1. c. Iulian. c. 5. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.